HORATII LIBER III Ode XIII


Ad fontem Bandusiae



O Fons 1) Bandusiae, splendidior 2)vitro,
Dulci digne mero,3) non sine floribus,4)
Cras donaberis 5) haedo,
Cui frons turgida cornibus
Primis  5) et venerem et proelia destinat, 7)
Frustra: nam gelidos inficiet  8) tibi
Rubro sanguine rivos
Lascivi  9) soboles gregis
Te flagrantis atrox hora  10) Caniculae
Nescit  11) tangere: tu frigus amabile
Fessis vomere  12) tauris
Praebes, et pecori vago.
Fies  13) nobilium tu quoque fontium,
Me dicente cavis impositam ilicem
Saxis, unde loquaces
Lymphae desiliunt tuae.