Ad modum Bond


1. Fons vicinus Venusiae, oppido natali poetae.
2. Fons perlucidior vitro sive, ut nos dicemus, crystallo.
3. Digne mero, quod tibi libabo. Nam veteres fontibus sacrificabant, tamquam diis.
4. "Fontanalibus enim" ( id est fontium festis) inquit Varro," in fontes coronas jaciebant, et puteos coronabant."
5. Cras tibi haedus immolabitur.
6. Cornibus nunc primum erumpentibus.
7. Meditatur. Nam" mature ut loquitur vetus scholiastes haedi et venerem appetere et propter eam pugnare consueverunt.
8. Tinget tuam aquam.
9. Soboles gregis caprini quae sunt animalia valde lasciva.
10. Tempus per fervorem vehementer crucians.
11.Nequit tangere, propter ilicum densas frondes quae solis ictus abs te excludunt.
12. Vomere trahendo. Et tauros agricolarum et pecus pascuae pervagatum umbris tuis per aestum recreas.
13. Tu quoque unus efficieris ex nobilibus fontibus, me canente iliem cavis impositam saxis, ex quibus decurrunt lymphae tuae loquaces, id est grato cum murmure sonantes. Ilex autem haud dubie collective intelligenda de arboribus pluribus.