ODE 1:XVII

Commentarium ad modum Bond

 

 

  1. Lucretilis mons est in Sabinis, pars hodierno monte gennaro, in cuius valle villam habuit Horatius amoenissimam.
  2.  Saepe Faunus demigrat in Lucretilem ex Lycaeo, qui mons est Arcadiae, in quo sacra Pani, latinis Fauno, pastorum deo, celebrabantur.
  3. Arcet propulsat aestum fervidum a meis capellis usque, idcest semper per totum quo adest tempus.
  4. Ventos pluviam ferentes.
  5. Sine periculo
  6. Vagantes extra rectam viam
  7. Uxores foetentis capri, qui a Vergilio dicitur Vir gregis : caprae.
  8. Nec lupos Martis tutelae consecratos, qui sunt in monte Haedilia, vicino ut videtur Lucretili et Usticae
  9. Quandocumque O Tyndari! Istae valles et laevia saxa , quae Usticam cingunt, personuere dulci fistula Fauni vel Panos qui propulsator est cuiuscumque mali a monte Lucretili
  10. Ustica est vallis proxima praedio Sabino Horatii. Eodem nomine mons vocabatur sed vallem intelligi iubet epithetum: spinae declivis.
  11. Sonitu sunt plena.
  12. Carmina mea placent diis.
  13.  Ex hoc meo agro opulenta ruris honorum copia, id est frugum terrae copia manabit tibi ad plenum, id est affatim, ubertim.
  14. Liberali et largo cornu. Alludit ad celebre Cornu Copiae vel Fortunae, Herculi olim concessum, quo significatur omnium rerum ubertas et copia.
  1. In valle quae longe recedit in montes, secreta.
  2. Carminibus lyricis, qualia canebat Anacreon, cuius patria fuit civitas Teia sive urbs Teos in Ionia.
  3. Cantabis Penelopem et Circem unum eumdemque virum, Ulyssem amantes: hoc enim dicitur laborare ( id est pati) in aliquo.
  4. Circen colorem vitreum et caeruleum maris referentem quippe quae erat nympha marina insulam habitans.
  5. Hic bibes pocula vini Lesbii innocentis., id est non onerantis caput propter lenitatem.
  6. Hic a vino et poculis non venietur ad rixas et arma, quod saepe contingit inter homines immodicos et ebriosos.
  7. Non commiscebit proelia Bacchus Semeles filius,, Thyoneus dicitur a matre,quae ex inferis in coelum evecta vocabatur Thyone.
  8. Hic tu non metues importunum amatorem Cyrum cui suspecta es quasi alium ames.
  9. Non metues ne ille tibi nimium dispari, id est multo imbecilliori, petulantes manus iniiciat.
  10. Coronam e floribus cuiusmodi in conviviis utebantur antiqui.
  11. Vestem quae non commeruit a Cyro dilacerari.

.Rudstedt 2001