Commentarium

ad modum Bond

  1. Pulchritudine et formae lenociniis  praevalens.

  2. Quum barbae lanugo quam adhuc non speras, id est quam nondum times, superveniet tuae superbiae, id est tibi nunc de virginali pulchritudine superbinenti.

  3. Et quum tibi viro acto detondetur illa coma, quae circa humeros   tuos  nunc diffusa  volat..

  4. Et quum color ille, qui nunc praestat flori rosae rubicundae, olim mutatus   Ligurino  induxerit  faciem   pilosam et hirsutam.

  5. Alium factum mutatum.

  6. Tum dices: cur tandem olim in me puero non fuit eadem sentiendi   ratio, eadem circa amores affectio, quae  nunc est mihi?

  7. Vel cur animo meo, hodie amorum cupido, non redduntur genae illae olim nitidae nec pilis deformatae?