HORATII

LIB.I. CARMEN I.

Ad Maecenatem

Maecenas atavis1) edite regibus

o et praesidium 2)et dulce decus meum:

sunt 3)quos curriculo 4) pulverem Olympicum

collegisse iuvat metaque fervidis5)

evitata 6)rotis palmaque7) nobilis.

terrarum dominos evehit 8) ad deos

hunc 9) si mobilium 10)  turba Quiritium

certat tergeminis 11) tollere 12)  honoribus

illum 13) si proprio 14) condidit horreo

quidquid 15) de Libycis verritur areis.

gaudentem 16)  patrios findere 17)  sarculo

agros Attalicis 18)  condicionibus

numquam demoveas 19) ut trabe 20)  Cypria

Myrtoum 21) pavidus 22)  nauta secet mare.

luctantem 23) Icariis fluctibus Africum

mercator metuens otium et oppidi

laudat rura sui; 24) mox reficit rates

quassas 25) indocilis pauperiem pati.

est 26)qui nec veteris pocula Massici 27)

nec partem solido 28) demere de die

spernit nunc viridi membra 29)  sub arbuto

stratus nunc ad aquae lene 30) caput sacrae.

multos castra iuvant et lituo 31)  tubae

permixtus sonitus bellaque matribus

detestata.32)  manet sub Iove 33) frigido

venator tenerae coniugis inmemor

seu visa est catulis cerva fidelibus 34)

seu 35) rupit teretes Marsus 36)  aper plagas.

me doctarum hederae 37)  praemia frontium

dis 38)miscent superis me gelidum 39)  nemus

Nympharumque leves 40) cum Satyris chori

secernunt 41) populo si 42)  neque tibias

Euterpe 43) cohibet nec Polyhymnia 44)

Lesboum 45) refugit 46)  tendere barbiton.

quodsi 47) me lyricis vatibus inseres

sublimi feriam sidera vertice.