COMMENTARIUM

Ad modum Bond

  1. Innocens et qui vitam suam non reddit impuram.

  2. Mauritanicis, sive quibus utuntur Mauri optimi jaculatores.

  3. Pharetra plena sagittis  veneno imbutis.

  4. Sive facturus sit per Syrtes barbaras ubi Maura semper aestuat  unda ( ut loquitur poeta in Ode VI libri II) sive per Caucasum, vastum   Scythiae montem. Alii intelligunt litorale arenosum  Syrtibus vicinum et desertis  Africae continuum.

  5. Inhabitabilem axenon.

  6. Hydaspes Indiaefluvius, de quo multa fabulosa a poetis et historicis traduntur.

  7. Praeterlabitur et placide   alluit.

  8. Lupus fugit me inermem in silva Sabina, dum canto amicam meam Lalagen, et dum vagor ultra terminum id est dum exspatior ultra agri mei fines, curis expeditus id est liber a curis, securus.

  9. Mirum hoc poeta vitae integritati assignat ut ex praecedentibus intelligitur.

  10. Qualem portentosum lupum.

  11. Daunias( terra vel  regio) graeca forma pro Daunia, pars Apuliae circa Garganum montem; militaris autem dicitur, quia viros fortes generat et ad militiam aptos.

  12. In silvis quae esculis, arboribus glandiferis, sunt refertae.

  13. Mauretania et Numidia, in qua Juba regnavit.

  14. Proper aquarum penuriam.

  15. Pone me in locis  frigore torpentibus, quae nihil producunt et ubi ninquam flat aura aestiva, qua  recreari possint arbores.

  16. Quam partem mundi.

  17. Grave et insalubre coelum perpetuo premit.

  18. Sub zona torrida , quam designat currus Solis nimis propinqui, ut qui directos ibi dejicit radios, obliquos alibi.

  19. Inhabitabili; proprie: in quo habitacula non poni possunt.

  20. Pro adverbio, dulciter.