HORATII

LIB I

CARMEN XII

Vitae integritatem et innocentiam

ubique esse tutam.

 

Integer vitae scelerisque purus
non eget Mauris iaculis neque arcu
nec venenatis gravida sagittis
Fusce pharetra

sive per Syrtis iter aestuosas
sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
lambit Hydaspes.

namque me silva lupus in Sabina
dum meam canto Lalagen et ultra
terminum curis vagor expeditis
fugit inermem;

quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
nec Iubae tellus generat leonum
arida nutrix.

pone me pigris ubi nulla campis
arbor aestiva recreatur aura
quod latus mundi nebulae malusque
Iuppiter urget;

pone sub curru nimium propinqui
solis in terra domibus negata:
dulce ridentem Lalagen amabo
dulce loquentem.

Index Horatii