HORATII

LIB. IV  CARMEN  X

Ad Ligurinum

O crudelis adhuc et Veneris muneribus 1) potens,

insperata 2) tuae cum veniet  pluma  superbiae

et,3) quae nunc  humeris involitant, deciderint comae,

nunc 4) et qui color est puniceae flore prior rosae

mutatus  Ligurinum in faciem verterit   hispidam,

dices, heu! quoties te speculo videris alterum: 5)

quae 6) mens est hodie, cur eadem non puero fuit?

vel cur his animis 7) incolumes non redeunt genae?

Index Horatii