Commentarium

ad modum Bond

  1. Majoribus prognate Cilniis, qui olim reges  sive Lucumones Etruriae fuerunt.
  2. Tutela mihi et dulce ornamentum.
  3. Sunt qui ludis delectantur Olympicis, in quibus  excitari solebat pulvis quo currentes conspergebantur.
  4. Curru.
  5. Nam rotae currendo  fervent.
  6. Meta sive terminus ubi flectendus erat currus caute circumacta ab auriga, ne currus in ea frangeretur.
  7. Praemium victoriae, quae homines nobilitat.
  8. Diis aequiparat.
  9. Hunc, id est alium qui honoribus  inservit, juvat, si..
  10. Populi Romani in honoribus tribuendis mobilis et inconstantis.
  11. Magistratibus tribus amplissimis et maximis, id est Aedilitate curuli, Praetura et Consulatu.
  12. Extollere.
  13. Illum, id est alium hominem, qui agriculturam exercet, juvat, si...
  14. Si in suum horreum collegit messes ingentes.
  15. Qiudquid colligitur ex agris fertilibus, cujusmodi sunt in Africa, regione frumenti feracissima.
  16. Strenuum agri aviti cultorem nullo modo permovere poteris, ut fiat mercator.
  17. Colere frangentem glebas sarculo, quod est genus rastri.
  18. Quamvis regias opes ei offeras, cujusmodi erant Attali regis Pergami.
  19. Ab instituto suo demoveas atque  permoveas, ut..
  20. Nave ex trabibus Cypriis  compacta, pro quavis nave.
  21. Ab insula Myrto, sub Euboea sita, dictum mare Myrtoum, pro quovis mare.
  22. Naufragii metuens.
  23. Africum ventum, qui validus flat ab occasu hiberno, confligentem con fluctbus maris Icarii, inter Samum  et Icariam insuylas positi.
  24. Nihilominus mox.
  25. Naves conquassatas, laceras.
  26. Est aliud genus hominum,qui genio indulgere amant.
  27. Vini generosi, quale in Massicis Campaniae montibus nascitur. jam hic supple spernit..
  28. Auferre de die, qui solidus sive totus rebus agendis impendendus est.. Notum est apud Romanos sub noctem demum  coenam cepisse homines frugi.
  29. Habens membra strata.
  30. Leniter et grato murmure profluentem fontem, a Nymphis inhabitatum.
  31. Lituus equitum erat, incurvus et sono acuto; tuba, peditum, directa et gravi sono.
  32. Passive: exosa, ob filiorum caedem.
  33. Sub divo sive coelo, in aere frigido.
  34. Quorum indicia non fallunt.
  35. Seu effugit aper rubtibus retis, quae ex funiculis tortis ex laevibus connexa sunt
  36. Marsorum enim  regio apris abundabat.
  37. Hedera enim Baccho sacra, frontem cingebant poetae, qui solito epitheto docti dicuntur.
  38. Me poeseos studia et praemia reddunt  beatissimum ut inter deos versari mihi videar in Olympo
  39. Amoenum, in Italia quippe saepe aestuosa.
  40. In saltando agiles
  41. Me segregant et distinguunt a multitudine rudi et amousw.
  42. Si revera musae mihi favere pergunt, per quas haec beneficia consequor.
  43. Musa quae tibiarum cantui praeest.
  44. Musa cui lyrae inventio tribuitur.
  45. Barbiton sive septem chordarum lyram qualem Sappho et Alcaeus, egregii poetae ex insula Lesbo, chordis intendere et tractare solebant.
  46. Recusat.
  47. Si tu me Maecenas  inter lyricos poetas numerabis, ad coelum usque evehar, idque elato vertice attingere mihi videbor: id est, fortunatus ero supra mortalium conditionem