HORATII

LIB I

Carmen XI.


Tu 1) ne quaesieris scire 2) nefas quem mihi quem tibi
finem di dederint Leuconoe nec Babylonios 3)
temptaris numeros. ut 4) melius quidquid erit pati.
seu 5)  pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam

quae 6) nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum: sapias vina7) liques et 8) spatio brevi
spem longam reseces. dum loquimur fugerit 9) invida
aetas: carpe 10) diem quam 11)  minimum credula postero.