ad modum Bond
Noli scrutari, oLeuconope, quem vitae terminum dii costituerint mihi et tibi.
Parenthesis: vetitum est enim a diis aut lege naturae hoc scire.
Et noli tentare numeros Babylonicos, hoc est Chalaicorum astrologorum computationes genethliacas.
Quanto melius est pati quidquid acciderit!
Sententia est: sive plures per annos vives, sive haec, quae nunc agitur, hiems tibi est ultima , sapienter age, vina tibi apponens. Construe: seu plures hiemes tibi tribuit Jupiter, sive hanc ultimam.
Quae hiems, tempus tempestuosum, nunc undas maris Tyrreni frangit allidendo objectis in litore scopulis, execis aqua marina et pumici factis similibus.
Vina percoles: vina enim sacculo linteo colata sunt delicatiora.
Et cum breve sit vitae spatium, spem in longum ductam abjicias eique renunties..
Fugerit est futurum exactum: cito fugit.
Fruere die praesenti.
Quam minime fidens diei futuro.