Commentarium
ad modum Bond
- Majoribus prognate Cilniis, qui olim reges sive Lucumones Etruriae fuerunt.
- Tutela mihi et dulce ornamentum.
- Sunt qui ludis delectantur Olympicis, in quibus excitari solebat pulvis quo
currentes conspergebantur.
- Curru.
- Nam rotae currendo fervent.
- Meta sive terminus ubi flectendus erat currus caute circumacta ab auriga, ne currus in
ea frangeretur.
- Praemium victoriae, quae homines nobilitat.
- Diis aequiparat.
- Hunc, id est alium qui honoribus inservit, juvat, si..
- Populi Romani in honoribus tribuendis mobilis et inconstantis.
- Magistratibus tribus amplissimis et maximis, id est Aedilitate curuli, Praetura et
Consulatu.
- Extollere.
- Illum, id est alium hominem, qui agriculturam exercet, juvat, si...
- Si in suum horreum collegit messes ingentes.
- Qiudquid colligitur ex agris fertilibus, cujusmodi sunt in Africa, regione frumenti
feracissima.
- Strenuum agri aviti cultorem nullo modo permovere poteris, ut fiat mercator.
- Colere frangentem glebas sarculo, quod est genus rastri.
- Quamvis regias opes ei offeras, cujusmodi erant Attali regis Pergami.
- Ab instituto suo demoveas atque permoveas, ut..
- Nave ex trabibus Cypriis compacta, pro quavis nave.
- Ab insula Myrto, sub Euboea sita, dictum mare Myrtoum, pro quovis mare.
- Naufragii metuens.
- Africum ventum, qui validus flat ab occasu hiberno, confligentem con fluctbus maris
Icarii, inter Samum et Icariam insuylas positi.
- Nihilominus mox.
- Naves conquassatas, laceras.
- Est aliud genus hominum,qui genio indulgere amant.
- Vini generosi, quale in Massicis Campaniae montibus nascitur. jam hic supple spernit..
- Auferre de die, qui solidus sive totus rebus agendis impendendus est.. Notum est apud
Romanos sub noctem demum coenam cepisse homines frugi.
- Habens membra strata.
- Leniter et grato murmure profluentem fontem, a Nymphis inhabitatum.
- Lituus equitum erat, incurvus et sono acuto; tuba, peditum, directa et gravi sono.
- Passive: exosa, ob filiorum caedem.
- Sub divo sive coelo, in aere frigido.
- Quorum indicia non fallunt.
- Seu effugit aper rubtibus retis, quae ex funiculis tortis ex laevibus connexa sunt
- Marsorum enim regio apris abundabat.
- Hedera enim Baccho sacra, frontem cingebant poetae, qui solito epitheto docti dicuntur.
- Me poeseos studia et praemia reddunt beatissimum ut inter deos versari mihi videar
in Olympo
- Amoenum, in Italia quippe saepe aestuosa.
- In saltando agiles
- Me segregant et distinguunt a multitudine rudi et amousw.
- Si revera musae mihi favere pergunt, per quas haec
beneficia consequor.
- Musa quae tibiarum cantui praeest.
- Musa cui lyrae inventio tribuitur.
- Barbiton sive septem chordarum lyram qualem Sappho et
Alcaeus, egregii poetae ex insula Lesbo, chordis intendere et tractare solebant.
- Recusat.
- Si tu me Maecenas inter lyricos poetas numerabis, ad
coelum usque evehar, idque elato vertice attingere mihi videbor: id est, fortunatus ero
supra mortalium conditionem